FELICI CRIBELLATI
TROPIENSIUM, ET
NICOT. EPISCOPO
QUO AUCTORE
OSSA ALOISII VACCARII
EPISCOPI SYNOP.
TROPIENS. ET NICOT:
ANTISTITIS
SACRORUM ADIUTORIS
E PUBLICO SEPULCRETO
IN HANC AEDEM MAXIMAM
SOLEMNI RITU TRANSLATA
SUNT
ELEGIA
Flebimus; hoc superest,
Numenque precabimur, aedem
dum subeunt sacram Praesulis
ossa pii,
Sedibus ut, tanto livit
quas Ille nitore,
possint perpetua denique
pace frui.
O qui post Illum, virtute
insignis et acri
ingenio, has quartus per
iuga ducis oves,
multa quidem peragis, maioraque
mente volutas,
quae quandoque tuum nomen
ad astra ferent;
perge, atque Illius sectans
vestigia, sanctum
et vere magnum perfice,
Pastor, opus.
Scripsit Is Adsumpta doctas
de Virgine chartas,
pulchrior ut radiis dogmatis
aucta micet;
Tu quoque in hoc ipsum
linguam contende stylumque,
eius sintque preces votaque
facta satis:
vota precesque orbis, qui
candida Virginis almae
adsumpta in coelum membra
animumque colit.
Paesulis hocce novo axsultabunt
ossa sepulcro,
laetitia Manes caelica
in aede frement,
eum Fidei Custos, qui folli
et fallere nescit,
inspirante Deo, scita haec
tam fida Mariae,
quot cineri sacro florea
serta feret!
Occidit haud omnis! Cassini
in vertice sculpta,
hisque plagis tanti fulget
imago Viri.
Fulget et ex auro, Divae
quo tempora cinxit,
Quae ad nos longinquo e
litore venit amans;
Quaeque novos, Prasul,
magnosque requirit honores
a te, qui tantae Matris
amore flagras.
Quos versas animo scimus,
miramur et omnes:
Adsit Virgo tibi, Virgine
et ipse satus.
Ille quod et miseris, sacrorum
et fecit alumnis
prosequere, et populus
te celebrabit ovans.
Nec te fama minor, felix,
post fata sequetur,
nec tua fors impar conteget
ossa lapis.
Teque, quod est potius,
quibus Ille fruetur in aevum,
te quoque caelesti praemia
in arce manent.
Tropaeae, IV idus octobres,
MCMXXIV.
Carolus Toraldus Xav. f.